Vivat Christus Rex!

  1. Quod Deus vult, idem et nos, et nos;
    Quod Ejus vult sit noster mos, sit mos:
    Jejunium, poenitentia, prex –
    Militia nostra, nostra lex –
    Ut regnat in nos, Vivat Christus Rex!
  2. Parata corda nostra sunt, jam sunt
    Sed magis nos inflamma Tu (nos Tu)
    Ardeat semper nostrum cor –
    Sit flamma magna, sit calor –
    Amoris plenum, Vivat Christus Rex!
  3. Tu, Christe, noster amor es, tu es;
    Tu nostra vita, lux et spes, et spes
    Delitiae omnis tu es fons
    Et beatorum verus mons,
    Amoris fornax, Vivat Christus Rex!
  4. In lacrimarum valle hac, in hac;
    Tecum dolere tu nos fac, nos fac
    Certamen vita nostra est,
    Aeternitas est nostra spes:
    Beata sedes! Vivat Christus Rex!
  5. Daemonius, mundus, caro sunt, tres sunt,
    Ipsi nos temptant hic et nunc, et nunc –
    Jam flagrum carnem vincit, et
    Et fuga mundi mundum, sed
    Daemones omnes vincit Christus Rex!
  6. Si fortes inimici tres, sunt tres
    Tu fortior, Deus noster es, tu es
    Redemptor noster noster Dux;
    Vexillum nostrum sancta Crux –
    Qui vincit, regnat: Vivat Christus Rex!
  7. Beata beatorum mors, haec mors
    Caelorum porta, vitae sors, est sors;
    Beata mors, beata crux;
    Per quam aeterna veniat lux,
    Aeternum gaudium, vivat Christus Rex!
  8. Maria, sanctitatis flos, o flos,
    In caelum tu duce nos, tu nos,
    Spes nostra, fortitudo, vis,
    Tu advocata nostra sis,
    Maria Vivat, Vivat Christus Rex!